라틴어 문장 검색

tum concitus ense Pelorum transigit adverso, femorum qua fine volutus duplex semifero conectitur ilibus anguis, atque uno ternas animas interficit ictu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia53)
non ocius hausit Achilles semiferi praecepta senis, seu cuspidis artes sive lyrae cantus medicas seu disceret herbas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:17)
hic patuli rictus et prodigiosa Gigantum tergora dependent, et adhuc crudele minantur adfixae truncis facies, inmaniaque ossa serpentum passim cumulis exanguibus albent, et rigidae multo suspirant fulmine pelles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:228)
Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 3:2)
Contionanti - prodigiosum dictu - tantum foedarum volucrum supervolitavit ut nube atra diem obtenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장1)
celsaque semiferum contorquens frena luporum surgis ab ostrifero medius, Neptune, Geraesto.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 483:1)
progenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxta ostia, semifero (dignum si credere) captus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 56:1)
semiferi;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 246:1)
Nunc si depositum non infitietur amicus, si reddat veterem cum tota aerugine follem, prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, quaeque coronata lustrati debeat agna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII22)
nam volgo fieri portenta videres, semiferas hominum species existere et altos inter dum ramos egigni corpore vivo multaque conecti terrestria membra marinis, tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras pascere naturam per terras omniparentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:17)
haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctivago strepitu ludoque iocanti adfirmant volgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis velamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:5)
Illic semiferos Ixionidas Centauros Foeta Pelethroniis nubes effudit in antris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:66)
Inter se geminos audes committere cunnos Mentiturque virum prodigiosa Venus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XC3)
Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam Oscula commendo deliciasque meas, Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras Oraque Tartarei prodigiosa canis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXIV1)
spumea semifero incertum, utrum pictus, an ex aere factus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2121)

SEARCH

MENU NAVIGATION